
Alte Universitätsstraße 19
55116 Mainz – Germany
Tel.: +49/6131 / 3 93 93 60





1597 XII 23 Zessionsvertrag von Prag (1. Zession)
Oesterreich, Siebenbürgen |
Seite 7 von 26 ![]() |
|
et nihil tale, imo præclarissime de ipso Principe me-
ritam a Principatu deturbare, et ad privatum Sta-
tum quodammodo abijcere. Ideo et quoad primum opti-
me memor eorum omnium, quæ ab hinc triennium
apud Sacratissimam suam Cæsaream Majestatem
sibi occurrerunt, dum inter eam et se notum illud et
celebratissimum fœdus sanciretur et mente insuper
sua recolligens omnia et singula beneficia non minus
in suammet personam, quam in Provinciam suam a
sacratissima sua Cæsarea Majestate cumulatissi-
me hac usque collata, ob quæ Princeps Maiestati
suæ et universæ Augustæ familiæ, adeo multa
se debere cognoscit, et quidem libenter, ut si vi-
tam quoque suam pro invictissima Archiducum
familia sibi profundere contingat, tamen tot
ipsius meritis haud quaquam a se satisfieri posse
arbitretur, cumque animo ipsius necdum exciderit,
imo nec unquam ullo tempore facile excidere pos-
sit, quo pacto sponte sua et nemine quidem cogente,
ad idve ne minimo quidem ipsum adigente aut im-
pellente in antedicto fœdere se obstrinxerit , ut casu
quo filios non suscipiat, sed sine liberis legitimis natu-
ralibus decedat, quod tunc universa sua Provincia
ad Cæsaream suam Majestatem deinceps devolvatur.
Seite 7 von 26 ![]() |